monumenta.ch > Plinius > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 101
{XXIV} Verum et ad urbis nostrae miracula transire conveniat DCCCque annorum dociles scrutari vires et sic quoque terrarum orbem victum ostendere. quod accidisse totiens paene, quot referentur miracula, apparebit; universitate vero acervata et in quendam unum cumulum coiecta non alia magnitudo exurget quam si mundus alius quidam in uno loco narretur.